Latina
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Deus meus, credo firmissime omnia et singula quae Tu revelasti et quae sancta Ecclesia catholica credenda proponit, quia Tu es ipsa Veritas, quae nec falli nec fallere potest.
Deus meus, spero, per merita Iesu Christi, a bonitate Tua vitam aeternam et gratias necessarias ad eam consequendam, quia Tu es omnipotens, fidelis et misericors.
Deus meus, amo Te super omnia ex toto corde, quia Tu es infinite bonus et omni amore dignus; et propter Te amo proximum meum sicut me ipsum.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Angele Dei, qui custos es mei, custodi me hodie.
Domine, dirige opera mea ad gloriam tuam. Amen.
