Pius IX: Quanto conficiamur moerore
10 Augusti 1863 · Excerpta Latina · Acta Pii IX, vol. III, p. 609 sqq.
De Ecclesia et salute
Excerpta, non integra epistola.
Atque hic, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, iterum commemorare et reprehendere oportet gravissimum errorem, in quo nonnulli catholici misere versantur, qui homines in erroribus viventes, et a vera fide, atque a catholica unitate alienos ad aeternam vitam pervenire posse opinantur. Quod quidem catholicae doctrinae vel maxime adversatur.
Notum Nobis, Vobisque est, eos, qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant, quique naturalem legem, eiusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes, ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, posse, divinae lucis, et gratiae operante virtute, aeternam consequi vitam, cum Deus, qui omnium mentes, animos, cogitationes, habitusque plane intuetur, scrutatur et noscit, pro summa sua bonitate, et clementia minime patiatur quempiam aeternis puniri suppliciis qui voluntariae culpae reatum non habeat.
Sed notissimum quoque est catholicum dogma, neminem scilicet extra catholicam Ecclesiam posse salvari, et contumaces adversus eiusdem Ecclesiae auctoritatem, definitiones, et ab ipsius Ecclesiae unitate, atque a Petri Successore Romano Pontifice, cui vineae custodia a Salvatore est commissa, pertinaciter divisos, aeternam non posse obtinere salutem.
Latin source excerpts. Editorial transcription: spacing normalised; the transcription error “ignorautia” corrected to “ignorantia”; a footnote marker omitted. The third extract ends before the following scriptural citations. No translation is presented as an original text.
Text: Pius IX (1863), public domain. Transcription consulted: Wikisource, Quanto conficiamur, revision 187063; doctrinal context checked against the Holy See’s Italian text. Source provenance is recorded in the release documentation.
